Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 202
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/202/ De coelo dissolvit dubia compluria circa coelestia

corpora, cur multa sint, cur diversis

moveantur motibus, etc. ex ipsorum ordinatione

in haec inferiora. Quare Alexander et Averroës

ibidem, secundum mentem Aristotelis, adnotarunt

Deo haec inferiora curae esse. In libro De

bona fortuna ostendit voluntates humanas

a Deo moveri et in Moralibus viros studiosos

Dei amicos esse testatur. Chalcidio autem,

in divini Praeceptoris libris minus versato,

in re ignota licuit vel libuit potius

exultare.

 

 

EXERCITATIO XXXI

Respondet primo argumento.

 

Quod erat desumptum ex 12. Primae

Philosophiae, ubi Aristoteles docet primam

mentem nihil extra seipsam intelligere.

Scholastici, in i Sententiarum, dist. 35., respondent distinctionem

de duplici obiecto afferentes;

idque varie.

Divus Thomas arbitratus est primum quod

intelligitur esse rei similitudinem in intellectu

conceptam; secundum esse rem, quae

per ipsam intelligitur similitudinem, quod, si

referatur ad Deum, nihil eum primo aliud

intelligere quam se, utpote qui non hauriat

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES